monumenta.ch > Hieronymus > 9 > sectio 16 > 20 > bsbClm6224.21 > 31 > csg48.308 > sectio 5 > sectio > sectio 22 > 59 > sectio 26 > 12 > sectio 16 > bnf7558.85 > 20 > sectio > sectio 6 > sectio 9 > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 216, 3
Ecce cum auctione et mercatu fidei, regnum vobis coelorum venale proponitur: inspicite et congerite vestrae conscientiae facultates, thesauros cordis vestri unanimiter congregate. Et tamen gratis emitis, si gratam gratiam quae vobis offertur, agnoscitis. Nihil impenditis, et tamen magnum est quod acquiritis. Non sitis viles vobis, quos cunctorum Creator et vester tam charos aestimat, ut vobis quotidie Unigeniti sui pretiosissimum sanguinem fundat. Non sic eritis viles si pretiosum distinguatis a vili; si non creaturae, sed Creatori serviatis; si vobis inferiora vestra non fuerint dominata, ut immaculati a capitali magnoque peccato mundemini ; si non in vobis semen verbi Dei, quod etiam nunc spargit coelestis agricola in agro cordis vestri, aut tanquam in via indignorum transitu conculcetur, aut tanquam inter petrosa durissimae conscientiae vestrae stoliditate iam germinans comprimatur, aut inter spinas cupiditatum vestrarum perniciosis aculeis suffocetur. Si a tam damnosae damnandaeque terrae sterilitate abhorreatis, fructifera vos profecto terra uberrimaque suscipiet, et cum magno gaudio seminatori et complutori vestro multiplicatam centeni reddetis ubertatem; aut si ad hoc impares forte fueritis, sexageni fructus usuras exsolvetis: quod si nec ad hoc occurretis, non erit vester ingratus etiam trigeni proventus ; quia coelestibus omnes horreis excipientur, omnes in aeterna requie recondentur. De omnium fructibus coelestis panis ille conficietur, et omnis operarius in dominica vinea sine dolo laborans, ipso abundanter ac salubriter saturabitur: dum tanti seminatoris, plutoris, et rigatoris, atque ipsius incrementi datoris, evangelica praedicatione gloria diffamatur.